2 Cor. xi. 3, Et Eph. Iv. 24, Exponit.
Jam vero vel invitum cogit Paulam generationem ex deceptione deducere, cure dicit: "Vereor autem, ne sicut serpens Evam decepit, corrupti sint sensus vestri a simplicitate, quæ est in Christo." [2609] Seal certum est, Dominum quoque "venisse" ad ea, "quæ aberraverant." [2610] Aberraverunt autem, non ab alto repetita origine in eam, quæ hic est, generationem (est enim generatio creatura Omnipotentis, qui nunquam ex melioribus ad deteriora deduxerit animam); sed ad eos, qui sensibus seu cogitationibus aberraverant, ad nos, inquam, venit Servator: qui quidem ex nostra in præceptis inobedientia corrupti sunt, dum nimis avide voluptatem persequeremur; cum utique protoplastus noster ternpus prævenisset, et ante debitum tempus matrimonii gratiam appetiisset et aberrasset: quoniam "quicunque aspicit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam" [2611] ut qui voluntatis tempus non exspectaverit. Is ipse ergo erat Dominus, qui tunc quoque damnabat cupiditatem, quæ prævenit matrimonium. Cum ergo dicit Apostolus: "Induite novum hominem, qui secundum Deum creatur," [2612] nobis dicit, qui ab Omnipotentis voluntate efficti sumus, sicut sumus efficti. "Veterem" autem dixit, non rescipiens ad generationem et regenerationem, sed ad vitam inobedientiæ et obedienti regeneraæ. "Pelliceas" autem "tunicas" [2613] existimat Cassianus esse corpora: in quo postea et eum, et qui idem cum eo sentiunt, aberrasse ostendemus, cure de ortu hominis, iis consequenter, quæ prius dicenda sunt, aggrediemur expositionem. "Quoniam, inquit, qui a terrenis reguntur, et generant, et generantur: Nostra autem conversatio est in coelo, ex quo etiam Salvatorem exspectamus." [2614] Recte ergo nos hæ quoque dicta esse scimus, quoniam ut hospites et advencta essæ peregrinantes debemus vitam instituere; qui uxorem habent, ut non habentes; qui possident, ut non possidentes; qui liberos procreant, ut mortales gignentes, ut relicturi possessiones, ut etiam sine uxore victuri, si opus sit; non cum immodico actione, et animo excelso.

caput xiii julii cassiani haeretici verbis
Top of Page
Top of Page