I Thessalonicenses 5
Vulgata Clementina
1De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis. 2Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet : 3cum enim dixerint, Pax et securitas : tunc repentius eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. 4Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos die illa tamquam fur comprehendat : 5omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei : non sumus noctis, neque tenebrarum. 6Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus. 7Qui enim dormiunt, nocte dormiunt : et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. 8Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis : 9quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum, 10qui mortuus est pro nobis : ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus. 11Propter quod consolamini invicem, et ædificate alterutrum, sicut et facitis.

12Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos, 13ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum : pacem habete cum eis. 14Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. 15Videte ne quis malum pro malo alicui reddat : sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes. 16Semper gaudete. 17Sine intermissione orate. 18In omnibus gratias agite : hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis. 19Spiritum nolite extinguere. 20Prophetias nolite spernere. 21Omnia autem probate : quod bonum est tenete. 22Ab omni specie mala abstinete vos.

23Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia : ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. 24Fidelis est, qui vocavit vos : qui etiam faciet.

25Fratres, orate pro nobis.

26Salutate fratres omnes in osculo sancto. 27Adjuro vos per Dominum ut legatur epistola hæc omnibus sanctis fratribus.

28Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

1 Thessalonians 4
Top of Page
Top of Page