Marcus 12
Vulgata Clementina
1Et cœpit illis in parabolis loqui : Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. 2Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ. 3Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum. 4Et iterum misit ad illos alium servum : et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt. 5Et rursum alium misit, et illum occiderunt : et plures alios : quosdam cædentes, alios vero occidentes. 6Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens : Quia reverebuntur filium meum. 7Coloni autem dixerunt ad invicem : Hic est hæres : venite, occidamus eum : et nostra erit hæreditas. 8Et apprehendentes eum, occiderunt : et ejecerunt extra vineam. 9Quid ergo faciet dominus vineæ ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis.

10Nec scripturam hanc legistis : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli :

11a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris ?

12Et quærebant eum tenere : et timuerunt turbam : cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.

13Et mittunt ad eum quosdam ex pharisæis, et herodianis, ut eum caperent in verbo. 14Qui venientes dicunt ei : Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam : nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus ? 15Qui sciens versutiam illorum, ait illos : Quid me tentatis ? afferte mihi denarium ut videam. 16At illi attulerunt ei. Et ait illis : Cujus est imago hæc, et inscriptio ? Dicunt ei : Cæsaris. 17Respondens autem Jesus dixit illis : Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo.

18Et venerunt ad eum sadducæi, qui dicunt resurrectionem non esse : et interrogabant eum, dicentes : 19Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo. 20Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine. 21Et secundus accepit eam, et mortuus est : et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter. 22Et acceperunt eam similiter septem : et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier. 23In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor ? septem enim habuerunt eam uxorem. 24Et respondens Jesus, ait illis : Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei ? 25Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in cælis. 26De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens : Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ? 27Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis.

28Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum. 29Jesus autem respondit ei : Quia primum omnium mandatum est : Audi Israël, Dominus Deus tuus, Deus unus est : 30et diliges Dominum Deum tuum ex tota corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum. 31Secundum autem simile est illi : Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est. 32Et ait illi scriba : Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius præter eum. 33Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis. 34Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi : Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare.

35Et respondens Jesus dicebat, docens in templo : Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David ?

36Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto : Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.

37Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus ? Et multa turba eum libenter audivit.

38Et dicebat eis in doctrina sua : Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro, 39et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in cœnis : 40qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis : hi accipient prolixius judicium.

41Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret æs in gazophylacium, et multi divites jactabant multa. 42Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans, 43et convocans discipulos suos, ait illis : Amen dico vobis, quoniam vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium. 44Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt : hæc vero de penuria sua omnia quæ habuit misit totum victum suum.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Mark 11
Top of Page
Top of Page